monumenta.ch > Isidorus > B > 50 > sectio 24 > sluMscr.Dresd.App.1092.247 > Q
Isidorus, Differentiae, 1, De littera P <<<     >>> De littera R

De littera Q SHOW APPARATUS

478 Inter Quatenus et quatinus. Quatenus adverbium est, quatinus coniunctio causalis, ut si dicas: Quatinus hoc sine plaga non facis, en tibi plagas. Adverbium est autem quatenus, aut temporis, aut loci; temporis cum dicimus: Quatenus hoc modo res exercebis.
479 Inter Quoniam et quia. Quoniam praeponitur, et sic sequentem sensum alligat, ut: quoniam dicis, dico. Quia postponitur, et superiorem sensum confirmat, ut: Scias quia didici.
480 Inter Quamdudum et iamdudum. Quamdudum interrogantis est, iamdudum respondentis.
481 Inter Quaeritur et quiritur. Quiritur de implorando, quaeritur de inquirendo.
482 Inter Questus et quaestus. Quaestus lucri, questus lacrymarum.
483 Inter Quae et que. Quae pronomen est, que vero coniunctio est.
484 Inter Quod et quot. Si per d scribitur quod, pronomen personale est; si per t quot, numerus.